Cucumis - خدمة الترجمة المجانية على الخط
. .



نص أصلي - لاتيني - Tribus cum nauibus Columbus ad insulas...

حالة جاريةنص أصلي
هذا النص متوفر في اللغات التالية: لاتينيفرنسي

صنف أدب

عنوان
Tribus cum nauibus Columbus ad insulas...
نص للترجمة
إقترحت من طرف Déborah Ladrière
لغة مصدر: لاتيني

Tribus cum nauibus Columbus ad insulas Fortunatas, quas Canarias appellant, profectus est, atque ab eis tres et triginta totos dies occidentem secutus solem, sex numero insulas reperit; quarum sunt duae ingentis magnitudinis; homines nudi, ingenio miti, nauibus ex uno ligno factis utuntur. Frumentum hi habent, quod maîcem appellant (...) Animalium quadrupedum genera habent pauca. Aues uero plurimas, nostris siue grandiora, siue estiam minora habent(...). Psittacorum magnam copiam forma et colore uariam habent.
ملاحظات حول الترجمة
Ce texte est de Pietro Bembo (1474-1547), et issu de "Histoire de Venise", VI.
27 تشرين الاول 2008 11:18