Cucumis - Serviço de tradução online gratuito
. .



Texto original - Latim - Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amici",...

Estado actualTexto original
Este texto está disponível nas seguintes línguas: LatimRusso

Categoria Ficção / História - Educação

A solicitação desta tradução é "Somente o Significado".
Título
Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amici",...
Texto a ser traduzido
Enviado por Indir@..
Língua de origem: Latim

Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amici", inquit, "et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppresserit. Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia mea iam nunc me amet tamquam mortuum.
11 Junho 2009 12:57