Cucumis - Kostenloser Online-Übersetzungsdienst
. .



Originaltext - Latein - An liber Job computetur inter Prophetales; & quid...

momentaner StatusOriginaltext
Dieser Text ist in den folgenden Sprachen erhältlich: LateinEnglisch

Titel
An liber Job computetur inter Prophetales; & quid...
Zu übersetzender Text
Übermittelt von jairhaas
Herkunftssprache: Latein

An liber Iob computetur inter Prophetales; & quid requiritur ad esse librum prophetalem.

De libro Iob quibusdam inquirendum videbitur, quod inter prophetales locandus sit, nam libros prophetales dicemus, quod a prophetis conditoribus scriptitentur; de Job autem auctoritas hebraica tradit, quod Moyses illum scripterit; vere ergo prophetalis est. Cui respondendum est librum Iob inter prophetales non poni, quia non solum exigitur librum a propheta esse conscriptum, ut prophetalis appelletur; sed etiam ut amplam sortiatur auctoritatem.
Bemerkungen zur Übersetzung
The first two lines constitute the headline
9 November 2009 17:48